the Fourth Week of Advent
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Ecclesiasticus 5
1 [Cantabo dilecto meo
canticum patruelis mei vineæ suæ.
Vinea facta est dilecto meo
in cornu filio olei.
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,
et plantavit eam electam;
et ædificavit turrim in medio ejus,
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit ut faceret uvas,
et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem
et viri Juda,
judicate inter me
et vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,
et non feci ei?
an quod exspectavi ut faceret uvas,
et fecit labruscas?
5 Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vineæ meæ:
auferam sepem ejus,
et erit in direptionem;
diruam maceriam ejus,
et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam;
non putabitur et non fodietur:
et ascendent vepres et spinæ,
et nubibus mandabo
ne pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituum
domus Israël est;
et vir Juda
germen ejus delectabile:
et exspectavi ut faceret judicium,
et ecce iniquitas;
et justitiam, et ecce clamor.]
8 [Væ qui conjungitis domum ad domum,
et agrum agro copulatis
usque ad terminum loci!
Numquid habitabitis vos soli
in medio terræ?
9 In auribus meis sunt hæc,
dicit Dominus exercituum;
nisi domus multæ desertæ fuerint,
grandes et pulchræ, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Væ qui consurgitis mane
ad ebrietatem sectandam,
et potandum usque ad vesperam,
ut vino æstuetis!
12 Cithara, et lyra, et tympanum,
et tibia, et vinum in conviviis vestris;
et opus Domini non respicitis,
nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles ejus interierunt fame,
et multitudo ejus siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus animam suam,
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendent fortes ejus,
et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur.
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;
et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum,
et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.]
18 [Væ qui trahitis iniquitatem
in funiculis vanitatis,
et quasi vinculum plaustri peccatum!
19 qui dicitis: Festinet,
et cito veniat opus ejus, ut videamus;
et appropiet, et veniat
consilium sancti Israël,
et sciemus illud!
20 Væ qui dicitis malum bonum,
et bonum malum;
ponentes tenebras lucem,
et lucem tenebras;
ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum!
21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris,
et coram vobismetipsis prudentes.
22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23 qui justificatis impium pro muneribus,
et justitiam justi aufertis ab eo!
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flammæ exurit,
sic radix eorum quasi favilla erit,
et germen eorum ut pulvis ascendet;
abjecerunt enim legem Domini exercituum,
et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum, et percussit eum:
et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.
In his omnibus non est adversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
26 Et elevabit signum in nationibus procul,
et sibilabit ad eum de finibus terræ:
et ecce festinus velociter veniet.
27 Non est deficiens neque laborans in eo;
non dormitabit, neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum ejus,
nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti.
Ungulæ equorum ejus ut silex,
et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
29 Rugitus ejus ut leonis;
rugiet ut catuli leonum:
et frendet, et tenebit prædam,
et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:
aspiciemus in terram,
et ecce tenebræ tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine ejus.]