the Fourth Week of Advent
Click here to learn more!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Ecclesiasticus 25
1 [Domine, Deus meus es tu;
exaltabo te, et confitebor nomini tuo:
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas fideles. Amen.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem fortem in ruinam, domum alienorum:
ut non sit civitas,
et in sempiternum non ædificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis;
civitas gentium robustarum timebit te:
4 quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
spes a turbine,
umbraculum ab æstu;
spiritus enim robustorum
quasi turbo impellens parietem.
5 Sicut æstus in siti,
tumultum alienorum humiliabis;
et quasi calore sub nube torrente,
propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium,
convivium vindemiæ,
pinguium medullatorum,
vindemiæ defæcatæ.
7 Et præcipitabit in monte isto
faciem vinculi colligati super omnes populos,
et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Præcipitabit mortem in sempiternum;
et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie,
et opprobrium populi sui auferet
de universa terra:
quia Dominus locutus est.]
9 [Et dicet in die illa:
Ecce Deus noster iste;
exspectavimus eum, et salvabit nos;
iste Dominus, sustinuimus eum:
exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
10 Quia requiescet manus Domini
in monte isto;
et triturabitur Moab sub eo,
sicuti teruntur paleæ in plaustro.
11 Et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum;
et humiliabit gloriam ejus
cum allisione manuum ejus.
12 Et munimenta sublimium murorum tuorum
concident, et humiliabuntur,
et detrahentur in terram usque ad pulverem.]