Lectionary Calendar
Thursday, November 21st, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Genesis 49

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.2 [Congregamini, et audite, filii Jacob,
audite Israël patrem vestrum:
3 Ruben, primogenitus meus,
tu fortitudo mea, et principium doloris mei;
prior in donis, major in imperio.
4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui,
et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres
vasa iniquitatis bellantia.
6 In consilium eorum non veniat anima mea,
et in cœtu illorum non sit gloria mea:
quia in furore suo occiderunt virum,
et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax:
et indignatio eorum, quia dura:
dividam eos in Jacob,
et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui:
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,
adorabunt te filii patris tui.
9 Catulus leonis Juda:
ad prædam, fili mi, ascendisti:
requiescens accubuisti ut leo,
et quasi leæna: quis suscitabit eum?
10 Non auferetur sceptrum de Juda,
et dux de femore ejus,
donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit expectatio gentium.
11 Ligans ad vineam pullum suum,
et ad vitem, o fili mi, asinam suam,
lavabit in vino stolam suam
et in sanguine uvæ pallium suum.
12 Pulchriores sunt oculi ejus vino,
et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit,
et in statione navium
pertingens usque ad Sidonem.
14 Issachar asinus fortis
accubans inter terminos.
15 Vidit requiem, quod esset bona
et terram, quod optima:
et supposuit humerum suum ad portandum,
factusque est tributis serviens.
16 Dan judicabit populum suum
sicut et alia tribus in Israël.
17 Fiat Dan coluber in via,
cerastes in semita,
mordens ungulas equi,
ut cadat ascensor ejus retro.
18 Salutare tuum expectabo, Domine.
19 Gad, accinctus præliabatur ante eum:
et ipse accingetur retrorsum.
20 Aser, pinguis panis ejus,
et præbebit delicias regibus.
21 Nephthali, cervus emissus,
et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu:
filiæ discurrerunt super murum.
23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,
invideruntque illi habentes jacula.
24 Sedit in forti arcus ejus,
et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius
per manus potentis Jacob:
inde pastor egressus est, lapis Israël.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus,
et omnipotens benedicet tibi
benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,
benedictionibus uberum et vulvæ.
26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,
donec veniret desiderium collium æternorum:
fiant in capite Joseph,
et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
27 Benjamin lupus rapax,
mane comedat prædam,
et vespere dividet spolia.]

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29 Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet.32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile