the Fourth Week of Advent
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Lamentationes 15
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,
ex omnibus lignis nemorum
quæ sunt inter ligna silvarum?
3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,
aut fabricabitur de ea paxillus
ut dependeat in eo quodcumque vas?
4 Ecce igni datum est in escam:
utramque partem ejus consumpsit ignis,
et medietas ejus redacta est in favillam:
numquid utile erit ad opus?
5 Etiam cum esset integrum,
non erat aptum ad opus:
quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,
nihil ex eo fiet operis?
6 Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,
quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Jerusalem.
7 Et ponam faciem meam in eos:
de igne egredientur,
et ignis consumet eos:
et scietis quia ego Dominus,
cum posuero faciem meam in eos,
8 et dedero terram inviam et desolatam,
eo quod prævaricatores extiterint,
dicit Dominus Deus.]