the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Jerome's Latin Vulgate
Canticum Canticorum 12
1 [Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ,
antequam veniat tempus afflictionis,
et appropinquent anni de quibus dicas:
Non mihi placent;
2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ,
et revertantur nubes post pluviam;
3 quando commovebuntur custodes domus,
et nutabunt viri fortissimi,
et otiosæ erunt molentes in minuto numero,
et tenebrescent videntes per foramina;
4 et claudent ostia in platea,
in humilitate vocis molentis,
et consurgent ad vocem volucris,
et obsurdescent omnes filiæ carminis:
5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via.
Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,
et dissipabitur capparis,
quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ,
et circuibunt in platea plangentes.
6 Antequam rumpatur funiculus argenteus,
et recurrat vitta aurea,
et conteratur hydria super fontem,
et confringatur rota super cisternam,
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat,
et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,
et omnia vanitas.]
9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,
docuit populum, et enarravit quæ fecerat;
et investigans composuit parabolas multas.
10 Quæsivit verba utilia,
et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11 Verba sapientium sicut stimuli,
et quasi clavi in altum defixi,
quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras.
Faciendi plures libros nullus est finis;
frequensque meditatio, carnis afflictio est.
13 Finem loquendi pariter omnes audiamus.
Deum time, et mandata ejus observa:
hoc est enim omnis homo,
14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium
pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]