Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

1 Esdræ 9

1 Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.4 Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.5 Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus.6 De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.7 Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,8 et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,9 et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
10 De sacerdotibus autem: Jedaia, Jojarib, et Jachin:11 Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.12 Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:16 et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.17 Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.20 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,23 tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.24 Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.29 De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.30 Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.31 Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.32 Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.33 Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.34 Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.

35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.36 Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.38 Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.40 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.41 Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.42 Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.43 Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.44 Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile