Lectionary Calendar
Saturday, April 19th, 2025
Holy Saturday
Easter is tomorrow
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 51

1 In finem. Intellectus David,2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile