Lectionary Calendar
Thursday, November 21st, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 40

1 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :2 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.3 Respondens autem Job Domino, dixit :4 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum.5 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam.

6 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :7 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.8 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris ?9 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?10 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

11 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.12 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.13 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.14 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.15 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.16 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.17 Stringit caudam suam quasi cedrum : nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile