Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?6 super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?13 et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.15 Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.16 Numquid ingressus es profunda maris ? et in novissimis abyssi deambulasti ?17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?18 Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile