Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus.8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.12 Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini ?13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile