Lectionary Calendar
Saturday, May 31st, 2025
the Sixth Week after Easter
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 21

1 Respondens autem Job, dixit :2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba ridete.4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.10 Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fÅ“tu suo.11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile