Lectionary Calendar
Saturday, October 18th, 2025
the Week of Proper 23 / Ordinary 28
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 16

1 Respondens autem Job, dixit :2 Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?4 Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos.5 Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.6 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.7 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

8 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.9 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.10 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : saciati sunt pÅ“nis meis.11 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile