Lectionary Calendar
Saturday, February 1st, 2025
the Third Week after Epiphany
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 1

1 Vir erat in terra Hus, nomine Job ; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.

4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos ; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile