the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
2 ad Timotheum 1
1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :11 quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.15 Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.19 Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :20 ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.22 Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.