the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Numeri 3
1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.7 Si agnum obtulerit coram Domino,8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.18 Filii Gerson : Lebni et Semei.19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.20 Filii Merari : Moholi et Musi.21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,24 sub principe Eliasaph filio Laël.25 Et habebunt excubias in tabernaculo fÅ“deris,26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fÅ“deris, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.38 Castrametabuntur ante tabernaculum fÅ“deris, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.