Lectionary Calendar
Thursday, November 21st, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Numeri 24

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,3 extra velum testimonii in tabernaculo fÅ“deris. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fÅ“dere sempiterno :9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.13 Qui locutus est ad Moysen,14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.24 Venient in trieribus de Italia : superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile