Lectionary Calendar
Friday, November 22nd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Malachiæ 2

1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :8 quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.14 Et dixistis : Quam ob causam ? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti : et hæc particeps tua, et uxor fÅ“deris tui.15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus quærit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.16 Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis : In quo eum fecimus laborare ? In eo quod dicitis : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii ?

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile