Lectionary Calendar
Thursday, November 21st, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Matthæum 15

1 Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.8 Et cum ascendisset turba, cÅ“pit rogare, sicut semper faciebat illis.9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.18 Et cÅ“perunt salutare eum : Ave rex Judæorum.19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas :30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile