the Fourth Week of Advent
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
secundum Matthæum 1
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pÅ“nitentiæ in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.7 Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.11 Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pÅ“nitemini, et credite Evangelio.16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :33 et erat omnis civitas congregata ad januam.34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.45 At ille egressus cÅ“pit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,49 quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.51 Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.53 Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ :55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.