the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Josue 5
1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fÅ“dus in Horeb.3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :
10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.
13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.