Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Isaiæ 40

1 Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur ; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas ;5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.6 Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.

7 Exsiccatum est fÅ“num, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fÅ“num est populus ;8 exsiccatum est fÅ“num, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.9 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem ; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.11 Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fÅ“tas ipse portabit.12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera ?13 Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?15 Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum ; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile