the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Isaiæ 35
1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.5 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ;6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ;7 et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ : et mansimus in Jerusalem.
12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :13 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.14 Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.17 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt : vocavi illos, et non responderunt mihi.18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis,19 propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.