the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Isaiæ 32
1 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.7 Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.11 Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno :22 et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt : omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc.24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum, qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ : et quæcumque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis.25 Et tu dicis mihi, Domine Deus : Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum ?
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :27 Ecce ego Dominus Deus universæ carnis : numquid mihi difficile erit omne verbum ?28 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.30 Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua : filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam, usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,32 propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.35 Et ædificaverunt excelsa Baal, quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Judam.36 Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste :37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et indignatione grandi : et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter :38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere : et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero : et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.42 Quia hæc dicit Dominus : Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldæorum.44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.