the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Isaiæ 2
1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.2 Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,3 et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.4 Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.5 Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.6 Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.7 Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.8 Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,15 et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,16 et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,17 et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;18 et idola penitus conterentur ;19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
20 In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.21 Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.22 Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.23 Quomodo dicis : Non sum polluta,post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam, omnes qui quærunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.25 Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi, nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,27 dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent : Surge, et libera nos.28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ : secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda !
29 Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.30 Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt : devoravit gladius vester prophetas vestros : quasi leo vastator31 generatio vestra. Videte verbum Domini : Numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? Quare ergo dixit populus meus : Recessimus, non veniemus ultra ad te ?32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam, ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.35 Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccavi.36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! Et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam : et nihil habebis prosperum in ea.