the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Ecclesiasticus 6
1 CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quæremus eum tecum.2 SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.3 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.4 SPONSUS. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.6 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fÅ“tibus, et sterilis non est in eis.7 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.8 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
9 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.10 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?11 SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.12 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.13 CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.