the Fourth Week of Advent
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Ecclesiasticus 24
1 Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fÅ“nerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fÅ“dus sempiternum.6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.9 Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.21 Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.