Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Habacuc 2

1 Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.3 Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.4 In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.

5 Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.7 Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.9 Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.11 Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ?12 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !16 Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.17 Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam ? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.19 Væ qui dicit ligno : Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit ? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.20 Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra !

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile