the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Tobiæ 8
1 Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Perezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël,8 de filiis eorum : et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.9 Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus.10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam ædificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini.12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis : et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei : et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim præceperat David homo Dei.15 Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus, quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti :20 et de Nathinæis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinæos ducentos viginti : omnes hi suis nominibus vocabantur.
21 Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ.22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via : quia dixeramus regi : Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitates : et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc : et evenit nobis prospere.
24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem :25 appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum, qui inventi fuerant :26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta :27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum.28 Et dixi eis : Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum :29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.
31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem : et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus.33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ,34 juxta numerum et pondus omnium : descriptumque est omne pondus in tempore illo.35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim : omnia in holocaustum Domino.36 Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.