the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Tobiæ 1
1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.2 Præcepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum :3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fÅ“deris Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem præparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.
5 Altare quoque æneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini : quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.6 Ascenditque Salomon ad altare æneum, coram tabernaculo fÅ“deris Domini, et obtulit in eo mille hostias.7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens : Postula quod vis, ut dem tibi.8 Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo : tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo : quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare ?11 Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos : petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum, super quem constitui te regem :