Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Exodus 27

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.11 Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.18 Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?19 Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

20 Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.21 Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile