Lectionary Calendar
Sunday, November 24th, 2024
the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Exodus 11

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cÅ“peruntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile