the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
2 ad Corinthios 5
1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.