Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Deuteronomium 8

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fÅ“deris, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.15 Et postea ingredientur tabernaculum fÅ“deris, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fÅ“deris, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile