the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Deuteronomium 31
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.
14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,15 ait : Cur feminas reservastis ?16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
22 aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.25 Dixit quoque Dominus ad Moysen :26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :27 dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.