the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Deuteronomium 10
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2 Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fÅ“deris.4 Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.5 Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.6 In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.9 Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fÅ“deris :
12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.13 Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.14 Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.