the Fourth Week of Advent
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
secundum Lucam 9
1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate :2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.17 Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.25 Dixit ergo eis ille : si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?41 Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.42 Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.