Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Lucam 12

1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.2 Fecerunt autem ei cÅ“nam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile