the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
secundum Lucam 1
1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.2 Hoc erat in principio apud Deum.3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.18 Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.