Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 ad Thessalonicenses 4

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.11 Præcipe hæc, et doce.12 Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.15 Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile