Lectionary Calendar
Sunday, November 24th, 2024
the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

4 Regum 22

1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.

2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.3 Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab : et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab : manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.5 Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in præsidio : proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,7 ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite nunc filii Jemini : numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros, et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones ?8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fÅ“dus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi : eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.9 Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei : sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.12 Et ait Saul ad Achimelech : Audi fili Achitob. Qui respondit : Præsto sum, domine.13 Dixitque ad eum Saul : Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens ?14 Respondensque Achimelech regi, ait : Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ?15 Num hodie cÅ“pi pro eo consulere Deum ? absit hoc a me : ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei : non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.16 Dixitque rex : Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.17 Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum : Convertimini, et interficite sacerdotes Domini : nam manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.18 Et ait rex ad Doëg : Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.20 Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.22 Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli : ego sum reus omnium animarum patris tui.23 Mane mecum, ne timeas : si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.24 Et ero perfectus cum eo : et custodiam me ab iniquitate mea.25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.26 Cum sancto sanctus eris : et cum robusto perfectus.27 Cum electo electus eris : et cum perverso perverteris.28 Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.29 Quia tu lucerna mea, Domine : et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.30 In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.31 Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.32 Quis est Deus præter Dominum : et quis fortis præter Deum nostrum ?33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.34 Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.37 Dilatabis gressus meos subtus me : et non deficient tali mei.38 Persequar inimicos meos, et conteram : et non convertar donec consumam eos.39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.40 Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum : odientes me, et disperdam eos.42 Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.43 Delebo eos ut pulverem terræ : quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.44 Salvabis me a contradictionibus populi mei : custodies me in caput gentium : populus, quem ignoro, serviet mihi.45 Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus : et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.50 Propterea confitebor tibi Domine in gentibus : et nomini tuo cantabo :51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile