Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Nehemiæ 23

1 Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum sex millia.5 Porro quatuor millia janitores : et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.

12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.13 Filii Amram : Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.15 Filii Moysi : Gersom, et Eliezer.16 Filii Gersom : Subuel primus.17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.18 Filii Isaar : Salomith primus.19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar, et Cis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile