Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Nehemiæ 11

1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fÅ“dus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.4 Abiit quoque David, et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis exstruxit.9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini, quod locutus est ad Israël.11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.

13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos Ariel Moab : et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile