the Fourth Week of Advent
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Actus 3
1 Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,10 sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
11 non est intelligens, non est requirens Deum.12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
16 contritio et infelicitas in viis eorum :17 et viam pacis non cognoverunt :
18 non est timor Dei ante oculos eorum.19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.