Lectionary Calendar
Thursday, January 9th, 2025
Thursday after Epiphany
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Actus 13

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :

4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.6 Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.7 Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.

8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.9 Nam : non adultaberis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.11 Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.13 Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile