the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Actus 10
1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Qui ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.26 Domini est terra, et plenitudo ejus.27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.